 |
 |
 |
 |
CONGREGATIO
DE CAUSIS SANCTORUM
ROMANA
BEATIFICATIONIS et
CANONIZATIONIS
VEN. SERVI DEI
IACOBI
ALBERIONE
SACERDOTIS
FUNDATORIS FAMILIAE PAULINAE
(1884-1971)
DECRETUM SUPER MIRACULO
Venerabilis Dei Servus Iacobus Alberione ex agricolarum
familia
natus est die 4 mensis Aprilis anno 1884 in oppido Sancti Laurentii a Fossano,
provinciae Cuneensis. Presbyteratus ordine insignitus
anno 1907, summo incubuit studio in pastorale ministerium nec non in
institutionem sacrorum alumnorum Seminarii dioecesis
Albae
Pompeiensis, deinde, ad apostolatum quod attinet, Evangelio
se dedit ubique
terrarum per instrumenta communicationis socialis
nuntiando. Ad
apparandum adventum Christi, qui est "Via, Veritas
et Vita", apud
animas et in societate assiduam explicavit actionem
sacerdotalem
pariterque condidit anno 1914 Piam Societatem Sancti
Pauli, anno
1915 Congregationem Filiarum Sancti Pauli et postea
alias
congregationes religiosas, instituta saecularia, pias uniones, associationes.
Haec omnia opera, quae sub communi nominatione "Familiae Paulinae"
comprehenduntur, ille sapienti duxit sollicitudine,
firmitate et caritate. Meritis onustus, Romae, ubi morabatur, anno
1971 die 26 mensis Novembris actuosam explevit terrestrem
exsistentiam.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II
die 25 mensis Iunii anno
1996 declaravit
Servum Dei heroico in gradu virtutes theologales, cardinales eisque adnexas esse
exsecutum.
Intuitu beatificationis Postulatio Causae iudicio huius Congregationis
de Causis Sanctorum submisit praesumptam miram sanationem dominae Mariae
Liberatae González Rodríguez, natae anno
1931, quae ineunte mense Aprili anno 1989 prolapsa est, unde
traumate
affecta est in pede dextero, qua de causa immobilis mansit. Die 29 eiusdem
mensis, insufficientia respirationis affecta ob emboliam
pulmonarem, recepta est in valetudinarium urbis Guadalaiarae
in Mexico. Inde
dimissa, duos post dies iterum in valetudinarium translata est ob fibrillationem
atrialem cum dyspnoea coniunctam,
embolia
cerebri die 19 mensis Maii implicatam, quae causa exstitit
aphasiae et
hemiplegiae dexterae. Sequenti die, rursus in crisim incidit respirationis adhuc
graviorem et protractam per dimidiam fere
horam, addito
umeri dolore, idcirco infirma, morti proximam se
sentiens, per
intercessionem sacerdotis Iacobi Alberione divinum
auxilium
imploravit. Statim resumpsit facultatem ad normam respirandi,
quin oxygenio indigeret. Die 25 eiusdem mensis soluta est ab
illa
valentiore therapia.
Sanatio, quae ilico mira est habita, anno 1994 submissa est
Inquisitioni dioecesanae apud Curiam Guadalaiarensem, cuius iuridicam
validitatem approbavit hoc Dicasterium per decretum die 10
mensis
Novembris anno 1995 promulgatum. Consilium Medicorum,
die 14 mensis
Februarii anno 2002 congregatum, agnovit sanationem
fuisse satis celerem, perfectam, constantem et ex hodierna
scientia medica
inexplicabilem. Die 6 mensis Septembris eiusdem
anni habitus
est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et
die 15
sequentis mensis Octobris peracta est Sessio Ordinaria Patrum
Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D.no
Andrea Maria
Erba, Episcopo Veliterno-Signino. Et in utroque
Coetu, sive
Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo
divinitus patrato constaret, responsum affirmativum
prolatum est.
Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni
Paulo
II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione,
Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens
rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur.
Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto
Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite
a Secretis
Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus
Pater sollemniter declaravit:
Constare de
miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servi Dei Iacobi
Alberione,
Sacerdotis, Fundatoris Familiae Paulinae, videlicet de
satis celeri,
perfecta et constanti sanatione dominae Mariae Liberatae
González Rodríguez a "tromboembolia polmonare massiva".
Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta
Congregationis de Causis Sanctorurn referretur.
Datum Romae, die 20 mensis
Decembris A. D. 2002.
| |
 |
| |
Iosephus
Card.
SARAIVA MARTINS
Praefectus
|
| |
 |
| |
+
EDUARDUS NOWAK
Archiep. tit. Lunensis
a Secretis
|

Dal
Vaticano, 20 dicembre 2002
PRIMA SEZIONE - AFFARI GENERALI
N. 534.238
Reverendo
Signore,
sono
lieto di significarLe che il Sommo Pontefice ha disposto che la Cerimonia di
Beatificazione del Servo di Dio, Giacomo Alberione. Sacerdote.
Fondatore della Società di S. Paolo (+ 1971), abbia luogo Domenica 27 aprile
2003, nella Piazza di Piazza S. Pietro, unitamente ai Servi di Dio, Maria
Cristina dell'Immacolata Concezione (al secolo: Adelaide Brando),
Fondatrice della Congregazione delle Suore Vittime Espiatrici di Gesù
Sacramentato (+"1906), Eugenia Ravasco, Fondatrice dell'Istituto
delle Suore Figlie dei Sacri Cuori di Gesù e Maria (+ 1900), Maria Domenica
Mantovani, Cofondatrice e prima Superiora Generale dell'Istituto delle Piccole
Suore della Sacra Famiglia (+ 1934), Marco da Aviano (al secolo: Carlo
Domenico Cristofori), Sacerdote professo dell'Ordine dei Frati Minori
Cappuccini (+1699), Giulia Salzano. Fondatrice della Congregazione
delle Suore Catechiste del Sacro Cuore (+ 1929).
Nel
comunicare quanto sopra, sono a pregarLa di voler prendere, al momento
opportuno, direttamente contatto con gli Uffici della Prefettura della Casa
Pontificia e delle Cerimonie Pontificie.
Profitto
della circostanza per confermarmi con sensi di distinto ossequio della
Signoria Vostra Rev.da dev.mo nel Signore

Reverendo Signore
Don LUIGI VALTORTA, S.S.P. Palazzo Belvedere
CITTA' DEL VATICANO
|